M.p.th.f.69 Scan 82 (40v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. Nos enim sumus circumcisio, qui
spiritu Deo, servimus et gloriamur in Christo Iesu, et non in carne viduciam habentes, quamquam ego
habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, circumci-
sus octava die, ex genere Israhel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus,
secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine quere-
la. Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verumtamen existimo omnia detrimen-
tum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei; propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut
stercora, ut Christum lucri faciam, et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fi-
de est Christi Ihesu; quae ex Deo est iustitiam in fide, ad agnoscendum illum, et virtutem resurrectionis eius, et socie-
tatem passionum illius; configuratus morti eius; si quo modo occurram ad resurrectionem,
quae est ex mortuis; non quod iam acceperim, aut iam perfectum sim; sequor autem, si modo conprehendam in quo et conpre-
hensus sum a Christo Iesu. Fratres, ego me non arbitror conprehendisse. Unum autem, quae quidem retro sunt ob-
liviscens, ad ea vero quae sunt in priora, extendens me, ad destinatum persequor, ad bravium su-
pernae vocationis Dei in Christo Ihesu. Quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis,
et hoc vobis Deus revelabit. Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus
regula. Emitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam
nos. Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos cru-
cis Christi; quorum finis interitus; quorum deus venter; et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sa-
piunt. Nostra autem conversatio in caelis est; unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum
Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae,
secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi omnia. Itaque fratres mei carissimi, et
desiderantissimi, gaudium meum, et corona mea; sic state in Domino, carissimi. Euhodiam
rogo, et Syntychen deprecor, id ipsum sapere in Domino. Etiam rogo et te, germane conpar, ad-
iuva illas, quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente, et ceteris adiutori-
bus meis, quorum nomina sunt in libro vitae. Gaudete in Domino semper; et iterum